Gaudens gaudebo in Domino, et exultabit anima mea in Deo meo :
induit me vestimentis salutis; et indumento justitiæ circumdedit me,
quasi sponsam ornatam monibilis suis.
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me :
nec delectasti inimicos meos super me.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in sæcula sæculorum. Amen.
Gaudens gaudebo in Domino, et exultabit anima mea in Deo meo :
induit me vestimentis salutis; et indumento justitiæ circumdedit me,
quasi sponsam ornatam monibilis suis.
Collect
Deus, qui per immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum præparasti : quæsumus; ut, qui ex morte Filii tui prævisa eam ab omne labe præservasti, nos quoque mundos eius intercessione ad te pervenire concedas. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
a Domino Deo excelso præ omnibus
mulieribus super terram.
Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel,
tu honorificentia populi nostri.
Alleluia, alleluia.
Tota pulchra es, Maria,
et macula originalis non est in te.
Alleluia.
Offertory
Ave, Maria, gratia plena :
Dominus tecum : benedicta tu
in mulieribus, alleluia.
Secret
Salutarem hostiam, quam in solemnitate immaculate Conceptionis beatae Virginis Mariae tibi, Domine, offerimus, suscipe et praesta: ut, sicut illam tua gratia prasveniente ab omni labe immunem profitemur; ita eius intercessione a culpis omnibus liberemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Communion
Gloriosa dicta sunt de te, Maria :
quia fecit tibi magna qui potens est.
Post-Communion
Sacramenta quae sumpsimus, Domine Deus noster: illius in nobis culpse vulnera, reparent; a qua immaculatam beatae Mariae Conceptionem singulariter praeservasti. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

No comments:
Post a Comment